CRUPEZIA

CRUPEZIA
CRUPEZIA
Graece κρουπέζια, a verbo κροῦειν et nomine πέζα, dicebantur ligneae soleae, quas sub pedibus habebant ad hunc solum usum factas, qui in Theatris pede pulpitum percutiebant, ad incentivum dandum, quô clarior sonus esset et ab omnibus melius intelligeretur. Ligneis enim sandaliis percutiebant, qui choro ενδόσιμον dabant. Imo cum multi essent, qui saltantibus Pantominis pede streperent, ut maior sonantiorque ederetur crepitus, ferreis quoque soleis postea leguntur usi. Vide supra in voce Crepitaculum, et infra Sabotae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • SABOTAE — Gallica vox, Sabotz, calcei sunt lignei, qui apud rusticos in usu. Eorum iam Philostratus meminit l. 9. c. 2. ubi vitam Apollontii enarrans, inter coetera, quae de Indorum edisserit moribus, eos ex arborum corticibus sibi calceos conficere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHIRONOMIA — quam vocem interpretatur Quintilianus, l. 1. c. 19. Legem gestus, a qua Chironomi Pantomimi sunt appellati; non a Pylade demum et Bathyllo, qui Augusti tempore in scena floruêre, inventa est. Notum enim, etiam Veteres saltationis illud genus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIGNUM — pro Numine: Et quidem rude primo, in Caryaridis Dianae, in laconia, templo Arnob. l. 6. Ridetis temporibus priscis Persas fluv. coluisse, Memoralia ut indicant scripta: Informem Arabas lapidem: Acinacem Scythicas nationes: Ramum pro Cinxia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MESOCHORI — Graecis τοῦ χοροῦ Κορυφαῖοι, in omnibus Veterib. Choris Symphoniacis erant, coeterisque ad canendum praeibant et modum canendi dabant, pede in eam rem pulpitum aut solum tundere soliti. Pedem enim levantes et cum sono ponentes, aequali semper ac… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERCUTERE — mensuram vulgo dicuntur, qui modum canendi praescribunt. In omnibus enim etiam Veter. choris Mesochori erant, τοῦ χοροῦ κορυφκῖοι Graecis appellati, qui coeteris ad canendum praeibant et modum canendi dabant, pede in eam rem pulpitum aut solum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PYLADES — I. PYLADES Pantominus celebris, primus saltationis Artem, a Tragoedia et Comoedia separatem in scenam Latinam introduxit, eamque ex tribus saltationibus compositam, Tragicâ, Comicâ et Satyricâ excoluit expolivitque, ac Italicam vocavit, quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCABELLUM — Graece ὑποπόδιον, ad verbum Suppedium, unde σουππέδια apud Nicetam pro scabellis, quae pedibus supponuntur. Graecis recentioribus ποδαρούλια, quam tamen vocem Eustathius interpretatur γυναικεῖα ὑποπόδια, muliebria scabella, quae ἀίθρανα Suidae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SONIPES — Turba Canopi, apud Gratium Cyneget. v. 42. Vix operata suo sacra ad Bubastia lino Velatur sonipes festivi turba Canopi: est, ἡ ποδοκτύπος, scabillorum crepitu gaudens. Sacerdotes enim Aegyptii, quibus ex lana xylina, quae etiam lini nomine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUPPEDIA — quoque ὑποπόδια Graecis, ad verbum Latinis dicta sunt, lignea sandalia regulâ ferreâ, ut maiorem sonitum ederent, suppacta, quibus utebantur olim, qui choro ενδόσιμον dabant aut saltantibus Pantomimis, strepitum edebant, ποδοκτύποι hinc et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”